monumenta.ch > Beda Venerabilis > bavPal.lat.1449.212 > sectio 1 > csg248.157 > 53 > sectio 11 > sectio 50 > sectio 13 > sectio 2 > salCod.Sal.X,16.230 > sectio 67 > Hugo de Folieto, De claustro animae, 1, 15
Hugo de Folieto, De claustro animae, 1, CAP. XIV. Quod moderata sit religio fortioribus. <<<     >>> CAP. XVI. Quod perversis severa religio.

bnf2495.48 r  CAP. XV. Quod poenitentibus sit misericors religio. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Poenitentibus est misericors religio. 2  Tribus modis poenitet homo: ore tantum, aut corde tantum, aut ore et corde simul. 3  Saul ore, Petrus corde, David ore et corde simul poenituit. 4  Tria commisit David erga servum suum Uriam, scilicet perfidiam, homicidium, adulterium cum uxore eius; et tamen accusante Nathan propheta, semetipsum iudicavit in corde et voce dixit: Peccavi Domino. 5  Quia corde poenituit audivit ab eodem, Dimissum est peccatum tuum (II Reg. XII). 6  Ter negavit Petrus, et tamen respexit eum Dominus, quia flevit amare (Luc. XXII), lavit enim lacrymis foedae contagia linguae. 7  Tribus modis peccavit Saul: per superbiam, per inobedientiam, per excusationem peccati. 8  Per inobedientiam, peccavit, quando peccatores Amalech non interfecit, quod praeceperat Dominus, sed versus ad praedam fecit malum in oculis Domini (I Reg. XV). 9  Per excusationem peccati peccavit, cum diceret Samuel: Quae est haec vox gregum quae resonat in auribus, aut armentorum quam ego audio? (ibid.) et ait Saul. 10  De Amalech adduxerunt ea, pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis, ut immolaret Domino Deo tuo, reliqua vero occidimus (ibid.). 11  Seipsum Saul excusat, sed populum accusat. 12  Populus, inquit, pepercit, quod Dominus non praecepit; nos autem reliqua occidimus, quod praeceperat Dominus. 13  Unde Beda super Samuelem: « Saul, inquit, ea quae, Domino iubente, occisa sunt, se cum populo occidisse, his vero quae contra interdictum eius reservata sunt, non se, sed populum pepercisse testatur. 14  » Per superbiam peccavit, cum demum diceret Samueli: Peccavi, sed nunc honora me coram senioribus populi mei et coram Israel (I Reg. XV). 15  Immoderata Saulis superbia, sed moderata Samuelis humilitas. 16  Honorari reprobus quaerit, et honorat propheta reprobum. 17  Sic etiam nostris temporibus inveniuntur multi, qui a magistris spiritualibus redarguti, poenitentes ore tantum, timent honore privari. 18  Si quidem inter nos tales videmus, aut pati nolumus, aut accusamus, quia incorrigibiles. 19  Samuel autem non tantum patitur, sed etiam honorat. 20  Unde Beda super Samuelem: « Nos quoque in exemplum beati Samuelis decet ergo tales modeste agere. 21  » Neque eos oportet traducere, quos inbnf2495.48 vcorrigibiles et divino iudicio non dubitamus damnandos, maxime illos quos aliquo gradu ecclesiastico (quem eiusdem Saulis vinctio non indecenter exprimit) cognoverimus insignitos. 22  Sunt enim multi qui detrahunt praelatis, qui quamvis detrahant eis, vellent tamen esse quod illi sunt. 23  Si autem contingat quod volunt, illis quod iudicaveverant, meliores non sunt. 24  Sicut igitur diximus supra, peccavit Saul per superbiam, per inobedientiam, per excusationem peccati, superbiaequae diaboli, praevaricationis Adae, excusationis Evae particeps efficitur. 25  Adam contra Patrem, Eva contra Filium, diabolus contra Spiritum sanctum peccavit. 26  Adam Patris bonitatem, Eva Filii sapientiam, diabolus Spiritus sancti benignitatem accusavit. 27  Adam Patris bonitatem, cum diceret: Mulier quam dedisti mihi, seduxit me (Gen. III). 28  Eva Filii sapientiam redarguit, quod non sapienter egerit, quia posuit serpentem in paradiso a quo decepta est. 29  Diabolus autem benignitatem Spiritus sancti ignorat, dum desperando de venia in delicto maximo perseverat, id est, in superbia. 30  Unde Psalmista: Et emundabor a delicto maximo (Psal. XVIII). 31  Ubi beatus Augustinus: « Delictum » , inquit, « maximum, est superbia. 32  » Hi tres sunt qui testimonium dant adversus Saul in coelo, scilicet Pater et Filius et Spiritus sanctus: Pater qui est veritas, de mendacii excusatione; Filius, qui est Patri obediens usque ad mortem (Philip. II), de inobedientia; Spiritus sanctus, de perseverantia peccati testimonium proferunt. 33  Cavendum igitur nobis est, qui culpas nostras excusamus, qui sumus inobedientes et superbi, ne adversum nos dent hi tres testimonium in coelo. 34  Superiori non obedivit Saul, nec pepercit inferiori, sed sibi, dum populum sibi subiectum accusat, dum seipsum excusat et recusat praeceptum Samuelis. 35  Contra superiorem enim peccat, id est contra Samuelem, quicunque laicus sacerdotem dehonestat. 36  Dignius est enim sacerdotium regno. 37  Quod in Passione Domini figuratum novimus esse per servum pontificis, cui Petrus abscidit auriculam, huic nomen erat Malchus (Ioan. XVIII), quod interpretatur rex. 38  Serviebat enim Malchus pontifici, quia dignius est sacerdotium regno. 39  Mirantur aliqui, forsan dubitantes de bnf2495.49 r damnatione Saulis, hoc quod diximus. 40  Legant Hieronymum contra Iovinianum, et invenient ibidem tres hominum ordines, arietes scilicet, oves et haedos. 41  Inter arietes David numeratur, inter oves Ionathas, inter haedos Saul. 42  Ad sinistram ergo Saul, quia haedi ad sinistram; Ionathas ad dextram, quia inter oves reperitur. 43  De illo dicit ibidem Hieronymus, quod amore prophetae dignus erat. 44  Redeamus nunc ad propositum nostrum, et videamus quomodo poenitentibus sit misericors religio. 45  Tribus modis poenitet homo, et tribus miseretur Deus. 46  Peccantem exspectat, desperantem consolatur, et congaudet poenitenti. 47  Peccantem revocat dono gratiae, desperantem consolatur per spem veniae, poenitentem roborat ex promissis gloriae. 48  Miseretur et homo homini tribus modis: Miseretur enim praelatus discipulo, discipulus praelato, et discipulus quandoque discipulo. 49  Miseretur quandoque praelatus discipulo, dum peccantem verbis benigne corrigit, desperantem ad spem per exempla misericordiae erigit, et correctum post commissa diligit. 50  Haec ideo dico, quia nonnulli sunt qui, cum aliquem familiarem habeant, si peccet, despiciunt, et hoc, quod peius est, fatentur quod non diligant eos sicut prius. 51  Peccavit Petrus, sed Christus eum non despexit, sed respexit et dilexit. 52  Miseretur et praelato discipulus tribus modis: dum irato non resistit magistro, aut peccanti non detrahit, vel perversum patitur. 53  Iratum enim Saul fugiebat David, purgantem in spelunca ventrem, cum posset, non occidit, perversumque passus est quandiu vixit (I Reg. XXIV). 54  Miseretur itidem discipulus discipulo, dum peccanti orando compatitur, aut quando inter se et illum corripit, aut quando peccanti in se benigne dimittit.



Hugo de Folieto, De claustro animae, 1, CAP. XIV. Quod moderata sit religio fortioribus. <<<     >>> CAP. XVI. Quod perversis severa religio.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > bavPal.lat.1449.212 > sectio 1 > csg248.157 > 53 > sectio 11 > sectio 50 > sectio 13 > sectio 2 > salCod.Sal.X,16.230 > sectio 67 > Hugo de Folieto, De claustro animae, 1, 15

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik